- RAMI
- RAMIapud Virg. l. 5. Aen. v. 71.———— Et cingite tempora ramis:in colonarum olim usu. Nempe aut duo ramuli invicem nectebantur, ut in laurea corona, aut e fronde frondi su perinducta et consuta corona texebatur, ut in aliis coronis, aut unicô ramô confiebat omnis ille coronae cirlcuitus, ut in corona Olympionicarum, quae ex oleastro seu cotino erat. Aliquando vero et diversarum arborum ramuli sociabantur, uti de hedera et lauri ramis habet Virg. Ecl. 8. Interdum ramuli floribus quoque sociabantur, uti apud Theocritum, Eidyll. 1. elichryso flori hedera: nonnumquam ramuli, foliculi et flores miscebantur, ut apud eundem hedera, foliculi et apium, Eidyll. 3. Qua de re vide Car. Paschalium, Coronar. l. 3. c. 1. etc. Inprimis vero de coronis Olympicis vox frequens: quas ἔρνεα Ἀλφεοῦ, ramos Alphei, Pindarus, Isthmior. Od. 1. ramos Olympiacos, Statius, Thebaid. l. 6. et ramos simpliciter, idem vocat, Thebaid. l. 4. Sed et in supplicando rami adhibiti. Non enim Ephesi solum ςτεφάνοις διὰ θαλλῶν τὰς ἱκεςίας, ἐποίηςαν, coronis per oleae ramos supplicationes faciaebant, uti ait Etymol. quô habutu ad aliorum quoque Numinum aras supplices consedisse olim legimus passim: Verum etiam manu sinistrâ ramos λευκοςτεφεῖς, albâ lanâ coronatos, capiebant, dextrâ statuas Numinum tenentes, uti docet Aeschylus, Supplic. Plut. Theseo, Alii. Eosdem nonnumquam movebant seu quatiebant, ut eô vehementius obtestarentur, Appuleius Metamorph. l. 3. Cum vero aedes sacra adibatur, Sacerdos eos sumebat et ponebat in Altari, Aeschylus ubi supra etc. Cuiusmodi ramos ferebant quoque Athenis in pompa Panathenaica Seniores, unde θαλλοφόροι appellati, de quibus alibi. Vide iterum superius laudatum Paschalium, l. 4. c. 12. supra voce Oschophoria, et de Festo Ramorum, apud Christianos itidem supra ubi de Dominica, Ramispalmarum vulgo dictâ, item in voce Osanna. Recentiori aevô. per Ramum Investitura frequens fuit, ut et per Cespitem et Wasonem, uti videre est supra voce Cespes, item ubi de Investitura. Et quidem infigebatur ramus cespiti (cum ager tradebatur) qui sic infestucatus dabatur in manus Domini seu Maioris, certâ verborum formulâ adhibitâ; hicque dein eum emptori vel donatario offerebat, certis iterum verbis pronuntiatis. Atque possessionem hôc modô conferre Gallis dicitur par rain de baston. Non raro tamen investitura per ramum solum occurrit, uti docet Car. du Fresne pluribus, voce Investitura: adde quae infra dicemus voce Servus. De ramo utrinque praeciso, vide supra in Clava, infra in Tomus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.